- RUDOLPHUS II
- I.RUDOLPHUS II.Patris in Electoratu successor. Adolescens in Gallia exercitum, non sine laude, duxit. Ottone fratre mortuô, cum is uxorem habuisset Agnetem, ultimi Ducis Luneburgici Wilhelmi filiam, et filium ex ea reliquisset Albertum, pro hoc, quem initiô ipse Avus heredem esse iusserat, successionem Luneburgicam petiit, quae demum A. C. 1370. Rudolpho, fratri Wenceslaô et alterius filio, memorato Alberto, a Carolo IV. collata est: Unde inter hos et Brunsuicenses, illorum Agnatos, gravissimum bellum; quô Albertus, in oppugnatione arcis Pielingensis, a nobili Mandesloô saxô ictus, interiit, A. C. 1385. Nec minus qui Rudolpho fratri successit Wenceslaus Elect. cum arcem obsideret Cellensem, letale vulnus accepit, A. C. 1388. donec filiabus eius in Brunsuicensem familiam enuptis lis terminata. Eum in Electoratu excepitII.RUDOLPHUS II.cognomine Caecus, fil. secundogenitus prioris, fratro Adolphô sponte cedente, Electoratum nactus, tenuit eum annis 26. et relictâ filiâ Annâ, uxore dein Caroli IV. Imperatoris, obiit A. C. 1353. Eum in Electoratu excepit frater minimus Rupertus I. EX FAMILIA BADENSI.III.RUDOLPHUS II.et Fridericus fuêre.IV.RUDOLPHUS II.fil. Rudolphi I. cognomine Iunior, decessit A. C. 1295.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.